Zechariah 4

1Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. 2Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. 3Et duæ olivæ super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. 4Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ? 5Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi. 6Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. 8Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ? 12Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ? 13Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi. 14Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
Copyright information for VulgCT