Zechariah 8

1Et factum est verbum Domini exercituum, dicens : 2Hæc dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. 3Hæc dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem : et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus. 4Hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum. 5Et plateæ civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus. 6Hæc dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit ? dicit Dominus exercituum. 7Hæc dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis. 8Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.\ 9Hæc dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestræ, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum ædificaretur. 10Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introëunti, neque exeunti erat pax præ tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. 11Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum, 12sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. 13Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestræ. 14Quia hæc dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus, 15et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere. 16Hæc sunt ergo verba quæ facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. 17Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.\ 18Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : 19Hæc dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite. 20Hæc dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis : 21et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quæramus Dominum exercituum : vadam etiam ego. 22Et venient populi multi, et gentes robustæ, ad quærendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini. 23Hæc dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
Copyright information for VulgCT