Zechariah 9

[Onus verbi Domini in terra Hadrach/ et Damasci requiei ejus,/ quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël./ Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon :/ assumpserunt quippe sibi sapientiam valde./ Et ædificavit Tyrus munitionem suam,/ et coacervavit argentum quasi humum,/ et aurum ut lutum platearum./ Ecce Dominus possidebit eam :/ et percutiet in mari fortitudinem ejus,/ et hæc igni devorabitur./ Videbit Ascalon, et timebit,/ et Gaza, et dolebit nimis,/ et Accaron, quoniam confusa est spes ejus :/ et peribit rex de Gaza,/ et Ascalon non habitabitur./ Et sedebit separator in Azoto,/ et disperdam superbiam Philisthinorum./ Et auferam sanguinem ejus de ore ejus,/ et abominationes ejus de medio dentium ejus :/ et relinquetur etiam ipse Deo nostro,/ et erit quasi dux in Juda,/ et Accaron quasi Jebusæus./ Et circumdabo domum meam/ ex his qui militant mihi euntes et revertentes :/ et non transibit super eos ultra exactor,/ quia nunc vidi in oculis meis.]\ [Exsulta satis, filia Sion ;/ jubila, filia Jerusalem :/ ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator :/ ipse pauper, et ascendens super asinam/ et super pullum filium asinæ./ 10 Et disperdam quadrigam ex Ephraim,/ et equum de Jerusalem,/ et dissipabitur arcus belli :/ et loquetur pacem gentibus,/ et potestas ejus a mari usque ad mare,/ et a fluminibus usque ad fines terræ./ 11 Tu quoque in sanguine testamenti tui/ emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua./ 12 Convertimini ad munitionem, vincti spei :/ hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi./ 13 Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum :/ implevi Ephraim :/ et suscitabo filios tuos, Sion,/ super filios tuos, Græcia :/ et ponam te quasi gladium fortium./ 14 Et Dominus Deus super eos videbitur,/ et exibit ut fulgur jaculum ejus :/ et Dominus Deus in tuba canet,/ et vadet in turbine austri./ 15 Dominus exercituum proteget eos :/ et devorabunt, et subjicient lapidibus fundæ :/ et bibentes inebriabuntur quasi a vino,/ et replebuntur ut phialæ,/ et quasi cornua altaris./ 16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa,/ ut gregem populi sui,/ quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus./ 17 Quid enim bonum ejus est,/ et quid pulchrum ejus,/ nisi frumentum electorum,/ et vinum germinans virgines ?]
Copyright information for VulgCT