Zephaniah 2

[Convenite, congregamini, gens non amabilis,/ priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem,/ antequam veniat super vos ira furoris Domini,/ antequam veniat super vos dies indignationis Domini./ Quærite Dominum, omnes mansueti terræ,/ qui judicium ejus estis operati ;/ quærite justum, quærite mansuetum,/ si quomodo abscondamini in die furoris Domini./ Quia Gaza destructa erit,/ et Ascalon in desertum :/ Azotum in meridie ejicient,/ et Accaron eradicabitur./ Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum !/ verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ;/ et disperdam te, ita ut non sit inhabitator./ Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum ;/ et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur,/ in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent,/ quia visitabit eos Dominus Deus eorum,/ et avertet captivitatem eorum./ Audivi opprobrium Moab,/ et blasphemias filiorum Ammon,/ quæ exprobraverunt populo meo,/ et magnificati sunt super terminos eorum./ Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël,/ quia Moab ut Sodoma erit,/ et filii Ammon quasi Gomorrha :/ siccitas spinarum, et acervi salis,/ et desertum usque in æternum :/ reliquiæ populi mei diripient eos,/ et residui gentis meæ possidebunt illos./ 10 Hoc eis eveniet pro superbia sua,/ quia blasphemaverunt et magnificati sunt/ super populum Domini exercituum./ 11 Horribilis Dominus super eos,/ et attenuabit omnes deos terræ :/ et adorabunt eum viri de loco suo,/ omnes insulæ gentium./ 12 Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis./ 13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur,/ et ponet speciosam in solitudinem,/ et in invium, et quasi desertum./ 14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium ;/ et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur :/ vox cantantis in fenestra,/ corvus in superliminari,/ quoniam attenuabo robur ejus./ 15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia,/ quæ dicebat in corde suo :/ Ego sum, et extra me non est alia amplius :/ quomodo facta est in desertum cubile bestiæ ?/ omnis qui transit per eam sibilabit,/ et movebit manum suam.]
Copyright information for VulgCT