Zephaniah 3

[Væ provocatrix, et redempta civitas, columba !/ non audivit vocem,/ et non suscepit disciplinam ;/ in Domino non est confisa,/ ad Deum suum non appropinquavit./ Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;/ judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane./ Prophetæ ejus vesani, viri infideles ;/ sacerdotes ejus polluerunt sanctum,/ injuste egerunt contra legem./ Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;/ mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;/ nescivit autem iniquus confusionem./ Disperdidi gentes,/ et dissipati sunt anguli earum ;/ desertas feci vias eorum,/ dum non est qui transeat ;/ desolatæ sunt civitates eorum,/ non remanente viro, neque ullo habitatore./ Dixi : Attamen timebis me,/ suscipies disciplinam ;/ et non peribit habitaculum ejus,/ propter omnia in quibus visitavi eam :/ verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas./ Quapropter exspecta me, dicit Dominus,/ in die resurrectionis meæ in futurum :/ quia judicium meum ut congregem gentes,/ et colligam regna,/ et effundam super eos indignationem meam,/ omnem iram furoris mei :/ in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]\ [Quia tunc reddam populis labium electum,/ ut invocent omnes in nomine Domini,/ et serviant ei humero uno./ 10 Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ;/ filii dispersorum meorum deferent munus mihi./ 11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,/ quibus prævaricata es in me,/ quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ,/ et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo./ 12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum :/ et sperabunt in nomine Domini./ 13 Reliquiæ Israël non facient iniquitatem,/ nec loquentur mendacium,/ et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,/ quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,/ et non erit qui exterreat./ 14 Lauda, filia Sion ; jubila, Israël :/ lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem./ 15 Abstulit Dominus judicium tuum ;/ avertit inimicos tuos./ Rex Israël Dominus in medio tui :/ non timebis malum ultra./ 16 In die illa dicetur Jerusalem :/ Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ./ 17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit :/ gaudebit super te in lætitia,/ silebit in dilectione sua,/ exsultabit super te in laude./ 18 Nugas, qui a lege recesserant,/ congregabo, quia ex te erant :/ ut non ultra habeas super eis opprobrium./ 19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo :/ et salvabo claudicantem,/ et eam quæ ejecta fuerat congregabo :/ et ponam eos in laudem, et in nomen,/ in omni terra confusionis eorum,/ 20 in tempore illo quo adducam vos,/ et in tempore quo congregabo vos./ Dabo enim vos in nomen,/ et in laudem omnibus populis terræ,/ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,/ dicit Dominus.]
Copyright information for VulgCT