1 Macc 14

Anno centesimo septuagesimo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. Et audivit Arsaces rex Persidis, et Mediæ, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se. Et abiit, et percussit castra Demetrii: et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam. Et siluit omnis terra Iuda omnibus diebus Simonis, et quæsivit bona genti suæ: et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus. Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum, et fecit introitum in insulis maris. Et dilatavit fines gentis suæ, et obtinuit regionem. Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazaræ, et Bethsuræ, et arci: et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei. Et unusquisque colebat terram suam cum pace: et terra Iuda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum. Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terræ tractabant, et iuvenes induebant se gloriam, et stolas belli. 10 Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ eius usque ad extremum terræ. 11 Fecit pacem super terram, et lætatus est Israel lætitia magna. 12 Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua: et non erat qui eos terreret. 13 Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. 14 Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum: 15 sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. 16 Et auditum est Romæ quia defunctus esset Ionathas: et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. 17 Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea; 18 scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias, et societatem quam fecerant cum Iuda, et cum Ionatha fratribus eius. 19 Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Ierusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt: 20 SPARTIANORUM principes, et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Iudæorum, fratribus, salutem. 21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nunciaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. 22 Et scripsimus quæ ab eis erant dicta in conciliis populi, sic: Numenius Antiochi, et Antipater Iasonis filius, legati Iudæorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam. 23 Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti. 24 Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. 25 Cum autem audisset populus Romanus sermones istos, dixerunt: Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis eius? 26 Restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israel ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis æreis, et posuerunt in titulis in monte Sion. 27 Et hoc est exemplum scripturæ: OCTAVA decima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel, 28 in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc: Quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra. 29 Simon autem Mathathiæ filius ex filiis Iarib, et fratres eius dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam. 30 Et congregavit Ionathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum. 31 Et voluerunt inimici eorum calcare, et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. 32 Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia: 33 et munivit civitates Iudææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Iudææ, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic præsidium viros Iudæos. 34 Et Ioppen munivit, quæ erat ad mare: et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudæos: et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. 35 Et vidit populus actum Simonis, et gloriam, quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et iustitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. 36 Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur Gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant in Ierusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia, quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: 37 et collocavit in ea viros Iudæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Ierusalem. 38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. 39 Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. 40 Audivit enim quod appellati sunt Iudæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose: 41 et quia Iudæi, et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis: 42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia: 43 et cura sit illi de sanctis: et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione: et ut operiatur purpura, et auro: 44 et ne liceat ulli ex populo, et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his, quæ ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso: et vestiri purpura, et uti fibula aurea. 45 Qui autem fecerit extra hæc, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit. 46 Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista. 47 Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux, et princeps gentis Iudæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus. 48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis æreis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri: 49 exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii eius.
Copyright information for VulgCC