1 Macc 2

In diebus illis surrexit Mathathias filius Ioannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem, et consedit in monte Modin: et habebat filios quinque, Ioannem, qui cognominabatur Gaddis: et Simonem, qui cognominabatur Thasi: et Iudam, qui vocabatur Machabæus: et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Ionathan, qui cognominabatur Apphus. Hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Iuda, et in Ierusalem. Et dixit Mathathias: Væ mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum eius sicut homo ignobilis. Vasa gloriæ eius captiva abducta sunt: trucidati sunt senes eius in plateis, et iuvenes eius ceciderunt in gladio inimicorum. 10 Quæ gens non hereditavit regnum eius, et non obtinuit spolia eius? 11 Omnis compositio eius ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. 12 Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea Gentes. 13 Quo ergo nobis adhuc vivere? 14 Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii eius: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. 15 Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. 16 Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias, et filii eius constanter steterunt. 17 Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis, et fratribus. 18 Ergo accede prior, et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Iuda, et qui remanserunt in Ierusalem: et eris tu, et filii tui inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. 19 Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Et si omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis eius: 20 ego et filii mei, et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum. 21 Propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et iustitias Dei: 22 non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via. 23 Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Iudæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum iussum regis: 24 et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum iudicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: 25 sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit, 26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. 27 Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me. 28 Et fugit ipse, et filii eius in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate. 29 Tunc descenderunt multi quærentes iudicium, et iustitiam, in desertum: 30 et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala. 31 Et renunciatum est viris regis, et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. 32 Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die Sabbatorum, 33 et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis. 34 Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem Sabbatorum. 35 Et concitaverunt adversus eos prælium. 36 Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta, 37 dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum, et terra, quod iniuste perditis nos. 38 Et intulerunt illis bellum Sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. 39 Et cognovit Mathathias, et amici eius, et luctum habuerunt super eos valde. 40 Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus Gentes pro animabus nostris, et iustificationibus nostris: nunc citius disperdent nos a terra. 41 Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die Sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. 42 Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege: 43 et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum. 44 Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. 45 Et circuivit Mathathias, et amici eius, et destruxerunt aras: 46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel: et in fortitudine. 47 Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum: 48 et obtinuerunt legem de manibus Gentium, et de manibus regum: et non dederant cornu peccatori. 49 Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis: 50 Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, 51 et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum. 52 Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam? 53 Ioseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. 54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. 55 Iesus dum implevit verbum, factus est dux in Israel. 56 Caleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem. 57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. 58 Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. 59 Ananias et Azarias et Misael credentes, liberati sunt de flamma. 60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. 61 Et ita cogitate per generationem, et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. 62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis: quia gloria eius stercus, et vermis est: 63 hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio eius periit. 64 Vos ergo filii confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. 65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. 66 Et Iudas Machabæus fortis viribus a iuventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. 67 Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. 68 Retribuite retributionem Gentibus, et intendite in præceptum legis. 69 Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos. 70 Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
Copyright information for VulgCC