Acts 7

Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent? Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan. Et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi. Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. Et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto. Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas. Et Patriarchæ æmulantes, Ioseph vendiderunt in Ægyptum. Et erat Deus cum eo: 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. 11 Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Ægypto: misit patres nostros primum: 13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius. 14 Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque. 15 Et descendit Iacob in Ægyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. 17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, 18 quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Ioseph. 19 Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur. 20 Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. 21 Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel. 24 Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Ægyptio. 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? 27 Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos? 28 Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium? 29 Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammæ rubi. 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33 Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. 34 Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum. 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? Hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo. 36 Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37 Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis. 38 Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis. 39 Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, 40 dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et lætabantur in operibus manuum suarum. 42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? 43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem. 44 Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat. 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob. 47 Salomon autem ædificavit illi domum. 48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit: 49 Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? Aut quis locus requietionis meæ est? 50 Nonne manus mea fecit hæc omnia? 51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos. 52 Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidæ fuistis: 53 qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. 54 Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 57 Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. 58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum. 59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci eius.
Copyright information for VulgCC