Amos 7

Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. Et factum est: cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus propitius esto, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus. Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus: et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. Et dixi: Domine Deus quiesce, obsecro: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est? Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus. Hæc ostendit mihi Dominus: et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentarii. Et dixit Dominus ad me: Quid tu vides Amos? Et dixi: Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus: Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel: non adiiciam ultra superinducere eum. Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur: et consurgam super domum Ieroboam in gladio. 10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel: non poterit terra sustinere universos sermones eius. 11 Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua: 12 Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda: et comede ibi panem, et prophetabis ibi. 13 Et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est, et domus regni est. 14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam: Non sum propheta, et non sum filius prophetæ: sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. 15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem: et dixit Dominus ad me: Vade propheta ad populum meum Israel. 16 Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli. 17 Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur: et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.
Copyright information for VulgCC