Bar 1

Et hæc verba libri, quæ scripsit Baruch filius Neriæ, filii Maasiæ, filii Sedeciæ, filii Sedei, filii Helciæ in Babylonia, in anno quinto, in septimo die mensis, in tempore quo ceperunt Chaldæi Ierusalem, et succenderunt eam igni. Et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniæ filii Ioakim regis Iuda, et ad aures universi populi venientis ad librum, et ad aures potentium filiorum regum, et ad aures presbyterorum, et ad aures populi, a minimo usque ad maximum eorum omnium habitantium in Babylonia, ad flumen Sodi. Qui audientes plorabant, et ieiunabant, et orabant in conspectu Domini. Et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus, et miserunt in Ierusalem ad Ioakim filium Helciæ filii Salom sacerdotem, et ad sacerdotes, et ad omnem populum, qui inventi sunt cum eo in Ierusalem: cum acciperet vasa templi Domini, quæ ablata fuerant de templo, revocare in Terram Iuda decima die mensis Sivan, vasa argentea, quæ fecit Sedecias filius Iosiæ rex Iuda, posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam, et principes, et cunctos potentes, et populum terræ ab Ierusalem, et duxit eos vinctos in Babylonem. 10 Et dixerunt: Ecce misimus ad vos pecunias, de quibus emite holocautomata, et thus, et facite manna, et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri: 11 et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Baltasar filii eius ut sint dies eorum sicut dies cæli super terram: 12 et ut det Dominus virtutem nobis, et illuminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis, et sub umbra Baltasar filii eius, et serviamus eis multis diebus, et inveniamus gratiam in conspectu eorum. 13 Et pro nobisipsis orate ad Dominum Deum nostrum: quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem. 14 Et legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini, in die sollemni, et in die opportuno: 15 et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Iuda, et habitantibus in Ierusalem, 16 regibus nostris, et principibus nostris, et sacerdotibus nostris, et prophetis nostris, et patribus nostris. 17 Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: 18 et non fuimus subiectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius, quæ dedit nobis. 19 A die, qua eduxit patres nostros de Terra Ægypti usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius. 20 Et adhæserunt nobis multa mala, et maledictiones, quæ constituit Dominus Moysi servo suo: qui eduxit patres nostros de Terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. 21 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos: 22 et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri.
Copyright information for VulgCC