Deuteronomy 27

Præcepit autem Moyses et seniores Israel, populo dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. Cumque transieritis Iordanem in Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce levigabis eos, ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso: ut introeas Terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut iuravit patribus tuis. Quando ergo transieritis Iordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et levigabis eos calce: et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. Et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide. Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi Israel: Hodie factus es populus Domini Dei tui: 10 audies vocem eius, et facies mandata atque iustitias, quas ego præcipio tibi. 11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph, et Beniamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan et Nephthali. 14 Et pronunciabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: 15 Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. Et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem. Et dicet omnis populus: Amen. 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen. 18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere. Et dicet omnis populus: Amen. 19 Maledictus qui pervertit iudicium advenæ, pupilli et viduæ. Et dicet omnis populus: Amen. 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli eius. Et dicet omnis populus: Amen. 21 Maledictus qui dormit cum omni iumento. Et dicet omnis populus: Amen. 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ. Et dicet omnis populus: Amen. 23 Maledictus qui dormit cum socru sua. Et dicet omnis populus: Amen. 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum. Et dicet omnis populus: Amen. 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. Et dicet omnis populus: Amen. 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. Et dicet omnis populus: Amen.
Copyright information for VulgCC