Ecclesiastes 6

Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: Vir, cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus, quæ desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Hoc vanitas, et miseria magna est. Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuncio quod melior illo sit abortivus. Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali: etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis: nonne ad unum locum properant omnia? Omnis labor hominis in ore eius: sed anima eius non implebitur. Quid habet amplius sapiens a stulto? Et quid pauper nisi ut pergat illuc, ubi est vita? Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10 Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius: et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Copyright information for VulgCC