Ephesians 3

Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus, si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi: prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu, Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium: Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, 10 ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: 12 In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. 14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, 15 ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati, 18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: 19 scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: 21 Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Copyright information for VulgCC