Esther 1

Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin: homo Iudæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodnosor rex Babylonis de Ierusalem cum Iechonia rege Iuda: et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum. Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 10 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 11 Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
Copyright information for VulgCC