Ezekiel 1

Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei. In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin, factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone: et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu eius: et de medio eius quasi species electri, id est, de medio ignis: et in medio eius similitudo quattuor animalium: et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. Quattuor facies uni, et quattuor pennæ uni. Pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillæ quasi aspectus æris candentis. Et manus hominis sub pennis eorum in quattuor partibus: et facies, et pennas per quattuor partes habebant. Iunctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum. Non revertebantur cum incederent: sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. 10 Similitudo autem vultus eorum: facies hominis, et facies leonis a dextris ipsorum quattuor: facies autem bovis, a sinistris ipsorum quattuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quattuor. 11 Facies eorum, et pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum iungebantur, et duæ tegebant corpora eorum: 12 et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent. 13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum. Hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. 14 Et animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. 15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta animalia, habens quattuor facies. 16 Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris: et una similitudo ipsarum quattuor: et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotæ. 17 Per quattuor partes earum euntes ibant: et non revertebantur cum ambularent. 18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quattuor. 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ iuxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ. 20 Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur, sequentes eum. Spiritus enim vitæ erat in rotis. 21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ, sequentes ea: quia spiritus vitæ erat in rotis. 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. 23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur. 24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei: cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum. Cumque starent, demittebantur pennæ eorum. 25 Nam cum fieret vox super firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas. 26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus eius per circuitum: a lumbis eius et desuper, et a lumbis eius usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu: 28 Velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
Copyright information for VulgCC