Ezekiel 11

Et elevavit me Spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? Hæc est lebes, nos autem carnes. Idcirco vaticinare de eis, vaticinare fili hominis. Et irruit in me Spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi. Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias eius interfectis. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio eius. Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. Et eiiciam vos de medio eius, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis iudicia. 10 Gladio cadetis: in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. 11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos. 12 Et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia Gentium, quæ in circuitu vestro sunt, estis operati. 13 Et factum est, cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu, heu, heu Domine Deus: consummationem tu facis reliquiarum Israel? 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem. 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus, quia longe feci eos in Gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. 17 Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes eius de illa. 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: 20 Ut in præceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant, faciantque ea: et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis: et gloria Dei Israel erat super ea. 23 Et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad Orientem urbis. 24 Et Spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione in Spiritu Dei: et sublata est a me visio, quam videram. 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quæ ostenderat mihi.
Copyright information for VulgCC