Genesis 46

Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. Et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo, filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. 13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron. 14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel. 15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. Omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres. 16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. Et hos genuit Iacob sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21 Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22 Hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim. 23 Filii Dan: Husim. 24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem. 25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem. 26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. 28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen. 29 Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me: 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? 34 Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
Copyright information for VulgCC