Hosea 6

In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plusquam holocausta. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, ibi prævaricati sunt in me. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. 10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim: contaminatus est Israel. 11 Sed et Iuda pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Copyright information for VulgCC