Hosea 7

Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium: et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt. In malitia sua lætificaverunt regem: et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus. Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ. Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt: non est qui clamat in eis ad me. Ephraim in populis ipse commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. Comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. 10 Et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his. 11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. 12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum. 13 Væ eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos: et ipsi locuti sunt contra me mendacia. 14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me. 15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam. 16 Reversi sunt ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in Terra Ægypti.
Copyright information for VulgCC