Hosea 8

In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. Me invocabunt: Deus meus cognovimus te Israel. Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent: proiectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. Devoratus est Israel: nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus. 10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos: et quiescent paulisper ab onere regis, et principum. 11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum: factæ sunt ei aræ in delictum. 12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. 13 Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. 14 Et oblitus est Israel Factoris sui, et ædificavit delubra: et Iudas multiplicavit urbes munitas: et mittam ignem in civitates eius, et devorabit ædes illius.
Copyright information for VulgCC