Isaiah 12

Et dices in die illa: Confitebor tibi Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me. Ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris: et dicetis in die illa: Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius: mementote quoniam excelsum est nomen eius. Cantate Domino quoniam magnifice fecit: annunciate hoc in universa terra. Exulta, et lauda habitatio Sion: quia Magnus in medio tui Sanctus Israel.
Copyright information for VulgCC