Isaiah 20

In anno, quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam: in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic vadens nudus, et discalceatus. Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus, et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum, et super Æthiopiam, sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, iuvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti. Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua. Et dicet habitator insulæ huius in die illa: Ecce hæc erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
Copyright information for VulgCC