Isaiah 42

Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris. Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet iudicium. Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium: et legem eius insulæ expectabunt. Hæc dicit Dominus Deus creans cælos, et extendens eos: formans terram, et quæ germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te. Et dedi te in fœdus populi, in lucem Gentium: Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quæ prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuncio: antequam oriantur, audita vobis faciam. 10 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terræ: qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulæ, et habitatores earum. 11 Sublevetur desertum, et civitates eius: in domibus habitabit Cedar: laudate habitatores Petræ, de vertice montium clamabunt. 12 Ponent Domino gloriam, et laudem eius in insulis nunciabunt. 13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum: vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. 14 Tacui semper, silui, patiens fui, sicut parturiens loquar: dissipabo, et absorbebo simul. 15 Desertos faciam montes, et colles, et omne gramen eorum exiccabo: et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. 16 Et ducam cæcos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam: ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. 17 Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri. 18 Surdi audite, et cæci intuemini ad videndum. 19 Quis cæcus, nisi servus meus? Et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Quis cæcus, nisi qui venundatus est? Et quis cæcus, nisi servus Domini? 20 Qui vides multa, nonne custodies? Qui apertas habes aures, nonne audies? 21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. 22 Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, nec est qui dicat: Redde. 23 Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? 24 Quis dedit in direptionem Iacob, et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare, et non audierunt legem eius. 25 Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum, et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit.
Copyright information for VulgCC