Jdt 12

Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quæ mihi detuli, manducabo. Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi? Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc, quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod præceperat. Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ. Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui. Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. 10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum. 11 Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. 12 Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate. 13 Cui Iudith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? 14 Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. 15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius. 16 Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius. 17 Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18 Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis. 19 Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quæ paraverat illi ancilla eius. 20 Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Copyright information for VulgCC