Jdt 14

Dixit autem Iudith ad omnem populum: Audite me fratres, suspendite caput hoc super muros nostros: Et erit, cum exierit Sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris. Tunc Achior videns virtutem, quam fecit Deus Israel, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israel, et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem. Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. Porro hi, qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. 10 Nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire. 11 Sed cum venissent eius duces ac tribuni, et universi maiores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: 12 Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium. 13 Tunc ingressus Vagao cubiculum eius, stetit ante cortinam, et plausum fecit manibus suis: suspicabatur enim illum cum Iudith dormire. 14 Sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet, accessit proximans ad cortinam, et elevans eam, vidensque cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram, exclamavit voce magna cum fletu, et scidit vestimenta sua. 15 Et ingressus tabernaculum Iudith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, 16 et dixit: Una mulier Hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor: ecce enim Holofernes iacet in terra, et caput eius non est in illo. 17 Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. 18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
Copyright information for VulgCC