Jdt 16

Tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith, dicens: Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate, et invocate nomen eius. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum. Venit Assur ex montibus ab Aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cuius multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. Dixit se incensurum fines meos, et iuvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem. Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. Non enim cecidit potens eorum a iuvenibus, nec filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Iudith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum. Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israel. 10 Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, accepit stolam novem ad decipiendum illum. 11 Sandalia eius rapuerunt oculos eius, pulchritudo eius captivam fecit animam eius, amputavit pugione cervicem eius. 12 Horruerunt Persæ constantiam eius, et Medi audaciam eius. 13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. 14 Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in prælio a facie Domini Dei mei. 15 Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro. 16 Adonai Domine magnus es tu, et præclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest. 17 Tibi serviat omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti Spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tuæ. 18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. 19 Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. 20 Væ genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die iudicii visitabit illos. 21 Dabit enim ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. 22 Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Ierusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. 23 Porro Iudith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopœum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. 24 Erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium huius victoriæ celebratum est cum Iudith. 25 Post dies autem illos unusquisque rediit in domum suam, et Iudith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israel. 26 Erat enim virtuti castitas adiuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir eius. 27 Erat autem diebus festis procedens cum magna gloria. 28 Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam, et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. 29 Luxitque illam omnis populus diebus septem. 30 In omni autem spatio vitæ eius non fuit qui perturbaret Israel, et post mortem eius annis multis. 31 Dies autem victoriæ huius festivitatis, ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Iudæis ex illo tempore usque in præsentem diem.
Copyright information for VulgCC