Jeremiah 39

Anno nono Sedeciæ regis Iuda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et obsidebant eam. Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis aperta est civitas. Et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel-Sereser antistes Nabu, Sarsachim princeps eunuchus, Neregel-Sereser princeps magus, et omnes reliqui principes regis Babylonis. Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam, quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti. Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum: et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quæ est in Terra Emath: et locutus est ad eum iudicia. Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis. Oculos quoque Sedeciæ eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Ierusalem subverterunt. Et reliquias populi, qui remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. 10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in die illa. 11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia Nabuzardan magistro militum, dicens: 12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias ei. 13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban princeps eunuchus, et Neregel-Sereser princeps magus, et omnes optimates regis Babylonis, 14 miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et habitaret in populo. 15 Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens: 16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in conspectu tuo in die illa. 17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus: et non traderis in manus virorum, quos tu formidas: 18 Sed eruens liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
Copyright information for VulgCC