Jeremiah 43

Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc: dixit Azarias filius Osaiæ, et Iohanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Ieremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc. Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. Et non audivit Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus vocem Domini ut manerent in Terra Iuda. Sed tollens Iohanan filius Caree, et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus, ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in Terra Iuda: viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam, filii Saphan, et Ieremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ. Et ingressi sunt Terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini: et venerunt usque ad Taphnis. Et factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis, dicens: Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudæis: 10 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam, et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et ponam thronum eius super lapides istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos. 11 Veniensque percutiet Terram Ægypti: quos in mortem, in mortem: et quos in captivitatem, in captivitatem: et quos in gladium, in gladium. 12 Et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: et amicietur Terra Ægypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in pace. 13 Et conteret statuas domus Solis, quæ sunt in Terra Ægypti: et delubra deorum Ægypti comburet igni.
Copyright information for VulgCC