Job 34

Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est: Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me: Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum. In iudicando enim me, mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. Quis est vir ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam: Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. 10 Ideo viri cordati audite me, absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. 11 Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis. 12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium. 13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est? 14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. 15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. 16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. 17 Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas? 18 Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios: 19 Qui non accipit personas principum: nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius sunt universi. 20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. 21 Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. 22 Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. 23 Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium. 24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. 25 Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et conterentur. 26 Quasi impios percussit eos in loco videntium. 27 Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere noluerunt: 28 Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. 29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et super omnes homines? 30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. 31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. 32 Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. 33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. 34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. 35 Iob autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. 36 Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis. 37 Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum.
Copyright information for VulgCC