John 5

Post hæc erat dies festus Iudæorum, et ascendit Iesus Ierosolymam. Est autem Ierosolymis Probatica piscina, quæ cognominatur Hebraice Bethesda, quinque porticus habens. In his iacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum expectantium aquæ motum. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam: et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Hunc autem cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia iam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. Dicit ei Iesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula: Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem Sabbatum in die illo. 10 Dicebant ergo Iudæi illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. 12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum, et ambula? 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Iesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15 Abiit ille homo, et nunciavit Iudæis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Iudæi Iesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17 Iesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18 Propterea ergo magis quærebant eum Iudæi interficere: quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. 19 Respondit itaque Iesus, et dixit eis: Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater iudicat quemquam: sed omne iudicium dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam æternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso: sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: 27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, iudico: et iudicium meum iustum est: quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32 Alius est, qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Ioannem: et testimonium perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce eius. 36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Opera enim, quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me: 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis. 38 Et verbum eius non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt, quæ testimonium perhibent de me: 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Claritatem ab hominibus non accipio. 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis: et gloriam, quæ a solo Deo est, non quæritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis: quomodo verbis meis credetis?
Copyright information for VulgCC