Joshua 16

Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Iericho et aquas eius ab Oriente: solitudo quæ ascendit de Iericho ad montem Bethel: et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth. Et descendit ad Occidentem iuxta terminum Iephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius mari magno: possederuntque filii Ioseph, Manasses et Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Ataroth addar usque Beth horon superiorem. Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Ianoe. Descenditque de Ianoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Iericho, egrediturque ad Iordanem. De Taphua pertransit contra mare in Vallem Arundineti, suntque egressus eius in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Copyright information for VulgCC