Leviticus 8

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis, et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, ait: Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri. Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos, vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. 10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. 11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: 13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus. 14 Obtulit et vitulum pro peccato. Cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas, 15 immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. Quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius. 16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare: 17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. 18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, 19 immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni, 21 lotis prius intestinis et pedibus. Totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. 22 Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas. 23 Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus eius dextræ, similiter et pedis. 24 Obtulit et filios Aaron. Cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: 25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit. 26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum, 27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. 29 Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. 30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. Panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos: 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. 33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ. Septem enim diebus finitur consecratio: 34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. 35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. 36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Copyright information for VulgCC