Mark 14

Erat autem Pascha et Azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes, et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet: venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput eius. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est? Poterat enim unguentum istud vænundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Iesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. Semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. Quod habuit hæc, fecit: prævenit ungere corpus meum in sepulturam. Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam eius. 10 Et Iudas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. 12 Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem: et occurret vobis homo lagenam aquæ baiulans, sequimini eum: 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. 16 Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Iesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Bonum erat ei, si non esset natus homo ille. 22 Et manducantibus illis, accepit Iesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25 Amen dico vobis, quia iam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. 26 Et hymno dicto exierunt in Montem Olivarum. 27 Et ait eis Iesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego. 30 Et ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo: Similiter autem et omnes dicebant. 32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. 33 Et assumit Petrum, et Iacobum, et Ioannem secum: et cœpit pavere, et tædere. 34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram: et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora: 36 et dixit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu. 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare? 38 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39 Et iterum abiens oravit eumdem sermonem, dicens. 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus. Ecce qui me tradet, prope est. 43 Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44 Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum. 46 At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis: et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Iesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me? 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. 50 Tunc discipuli eius relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum. 52 At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis. 53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55 Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Iesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Iesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi obiiciuntur ab his? 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus, Filius Dei benedicti? 62 Iesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant. 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras. 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. 71 Ille autem cœpit anathematizare, et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Iesus: Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
Copyright information for VulgCC