Nehemiah 3

Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres eius sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. Et iuxta eum ædificaverunt viri Iericho: et iuxta eum ædificavit Zachur filius Amri. Portam autem piscium ædificaverunt filii Asnaa: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes. Et iuxta eos ædificavit Marimuth filius Uriæ, filii Accus. Et iuxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filii Mesezebel: et iuxta eos ædificavit Sadoc filius Baana: Et iuxta eos ædificaverunt Thecueni: optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. Et portam veterem ædificaverunt Ioiada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes: Et iuxta eos ædificaverunt Meltias Gabaonites, et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans Flumen. Et iuxta eum ædificavit Eziel filius Araia aurifex: et iuxta eum ædificavit Ananias filius pigmentarii: et dimiserunt Ierusalem usque ad murum plateæ latioris. Et iuxta eum ædificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Ierusalem. 10 Et iuxta eum ædificavit Iedaia filius Haromaph contra domum suam: et iuxta eum ædificavit Hattus filius Haseboniæ. 11 Mediam partem vici ædificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum. 12 Et iuxta eum ædificavit Sellum filius Alohes princeps mediæ partis vici Ierusalem, ipse et filiæ eius. 13 Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoe: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas eius, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. 14 Et portam sterquilinii ædificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam: ipse ædificavit eam, et statuit valvas eius, et seras, et vectes. 15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas eius, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloe in hortum regis, et usque ad gradus, qui descendunt de Civitate David. 16 Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc princeps dimidiæ partis vici Bethsur usque contra sepulchrum David et usque ad piscinam, quæ grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. 17 Post eum ædificaverunt Levitæ, Rehum filius Benni: post eum ædificavit Hasebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo. 18 Post eum ædificaverunt fratres eorum Bavai filius Enadad, princeps dimidiæ partis Ceilæ. 19 Et ædificavit iuxta eum Azer filius Iosue, princeps Maspha mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli. 20 Post eum in monte ædificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. 21 Post eum ædificavit Merimuth filius Uriæ filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. 22 Et post eum ædificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis. 23 Post eum ædificavit Beniamin et Hasub contra domum suam: et post eum ædificavit Azarias filius Maasiæ filii Ananiæ contra domum suam. 24 Post eum ædificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariæ usque ad flexuram, et usque ad angulum. 25 Phalel filius Ozi contra flexuram et turrim, quæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos. 26 Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad Orientem, et turrim, quæ prominebat. 27 Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. 28 Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. 29 Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ Orientalis. 30 Post eum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, contra gazophylacium suum. Post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinæorum, et scruta vendentium contra portam iudicialem, et usque ad cœnaculum anguli. 31 Et inter cœnaculum anguli in porta gregis ædificaverunt aurifices et negotiatores.
Copyright information for VulgCC