Proverbs 26

Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe: sic indecens est stulto gloria. Sicut avis ad alia transvolans, et passer quo libet vadens: sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuncium stultum. Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias: sic indecens est in ore stultorum parabola. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii: ita qui tribuit insipienti honorem. Quomodo si spina nascatur in manu temulenti: sic parabola in ore stultorum. 10 Iudicium determinat causas: et qui imponit stulto silentium, iras mitigat. 11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam suam. 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. 13 Dicit piger: Leo est in via, et leæna in itineribus: 14 sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo. 15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. 16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. 17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixæ alterius. 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas, et lanceas in mortem: 19 ita vir, fraudulenter nocet amico suo: et cum fuerit deprehensus, dicit: Ludens feci. 20 Cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone subtracto, iurgia conquiescent. 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. 22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris. 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. 24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius. 26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in consilio. 27 Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui volvit lapidem, revertetur ad eum. 28 Lingua fallax non amat veritatem: et os lubricum operatur ruinas.
Copyright information for VulgCC