Proverbs 31

Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua. Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum? Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Date siceram mœrentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo: bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt: aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. 10 Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius. 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. 16 Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius. 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. 22 Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius. 23 Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terræ. 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. 25 Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua eius. 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. 28 Surrexerunt filii eius, et beatissimam prædicaverunt: vir eius, et laudavit eam. 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur. 31 Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.
Copyright information for VulgCC