Proverbs 8

Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? In summis, excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. Intelligite parvuli astutiam, et insipientes animadvertite. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: et aperientur labia mea, ut recta prædicent. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam. 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam: doctrinam magis, quam aurum eligite. 11 Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: et omne desiderabile ei non potest comparari. 12 Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. 14 Meum est consilium, et æquitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. 15 Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt: 16 Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. 17 Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. 18 Mecum sunt divitiæ, et gloria, opes superbæ, et iustitia. 19 Melior est enim fructus meus auro, et lapide pretioso, et genimina me argento electo. 20 In viis iustitiæ ambulo, in medio semitarum iudicii, 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. 22 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. 23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. 24 Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: 25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar: 26 adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ. 27 Quando præparabat cælos, aderam: quando certa lege, et gyro vallabat abyssos: 28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ: 30 Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore; 31 ludens in orbe terrarum: et deliciæ meæ esse, cum filiis hominum. 32 Nunc ergo filii audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abiicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino: 36 qui autem in me peccaverit, lædet animam suam. Omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.
Copyright information for VulgCC