Psalms 10

In finem, Psalmus David. In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum. Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.
Copyright information for VulgCC