Psalms 102

Ipsi David. Benedic anima mea Domino et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius. Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ iuventus tua: Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. Non in perpetuum irascetur: neque in æternum comminabitur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se. 12 Quantum distat Ortus ab Occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se: 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus: 15 homo, sicut fœnum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. 16 Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum. 17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum, 18 his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea. 19 Dominus in cælo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius. 21 Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. 22 Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.
Copyright information for VulgCC