Psalms 104

Alleluia. Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annunciate inter gentes opera eius. Cantate ei, et psallite ei: narrate omnia mirabilia eius. Laudamini in nomine sancto eius: lætetur cor quærentium Dominum. Quærite Dominum, et confirmamini: quærite faciem eius semper. Mementote mirabilium eius, quæ fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius. Semen Abraham, servi eius: filii Iacob electi eius. Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius. Memor fuit in sæculum testamenti sui: verbi, quod mandavit in mille generationes: Quod disposuit ad Abraham: et iuramenti sui ad Isaac: 10 Et statuit illud Iacob in præceptum: et Israel in testamentum æternum: 11 Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestræ. 12 Cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ eius: 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere Christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram: et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est Ioseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum pertransiit animam eius, 19 donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum: 20 misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ: 22 Ut erudiret principes eius sicut semetipsum: et senes eius prudentiam doceret. 23 Et intravit Israel in Ægyptum: et Iacob accola fuit in Terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos eius. 25 Convertit cor eorum ut odirent populum eius: et dolum facerent in servos eius. 26 Misit Moysen servum suum: Aaron, quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in Terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit: et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem: et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia: et cinifes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum: et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus, cuius non erat numerus: 35 Et comedit omne fœnum in terra eorum: et comedit omnem fructum terræ eorum. 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum: primitias omnis laboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento et auro: et non erat in tribubus eorum infirmus. 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum: quia incubuit timor eorum super eos. 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. 40 Petierunt, et venit coturnix: et pane cæli saturavit eos. 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina; 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. 43 Et eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in lætitia. 44 Et dedit illis regiones Gentium: et labores populorum possederunt: 45 Ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
Copyright information for VulgCC