Psalms 107

Canticum Psalmi ipsi David. Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea. Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara: exurgam diluculo. Confitebor tibi in populis Domine: et psallam tibi in nationibus. Quia magna est super cælos misericordia tua: et usque ad nubes veritas tua: Exaltare super cælos Deus, et super omnem terram gloria tua: ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo: Exultabo, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephraim susceptio capitis mei. Iuda rex meus: 10 Moab lebes spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ amici facti sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? 12 Nonne tu Deus, qui repulisti nos, et non exibis Deus in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Copyright information for VulgCC