Psalms 11

In finem pro octava, Psalmus David. Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari: fiducialiter agam in eo. Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum. Tu Domine servabis nos: et custodies nos a generatione hac in æternum. In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Copyright information for VulgCC