Psalms 114

Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo. Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam: misericors Dominus, et iustus: et Deus noster miseretur. Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me. Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi. Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum.
Copyright information for VulgCC