Psalms 121

Canticum graduum. Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem. Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David. Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te: Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Copyright information for VulgCC