Psalms 125

Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion: facti sumus sicut consolati: Tunc repletum est gaudio os nostrum: et lingua nostra exultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus lætantes. Converte Domine captivitatem nostram, sicut torrens in Austro. Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.
Copyright information for VulgCC