Psalms 131

Canticum graduum. Memento Domine David, et omnis mansuetudinis eius: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob: Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem: Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvæ. Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Surge Domine in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exultent. 10 Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui. 11 Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc, quæ docebo eos: Et filii eorum usque in sæculum, sedebunt super sedem tuam. 13 Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. 14 Hæc requies mea in sæculum sæculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. 15 Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus. 16 Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exultatione exultabunt. 17 Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. 18 Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Copyright information for VulgCC