Psalms 135

Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia eius. Confitemini Deo deorum: quoniam in æternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius. Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in æternum misericordia eius. Qui fecit cælos in intellectu: quoniam in æternum misericordia eius. Qui firmavit terram super aquas: quoniam in æternum misericordia eius. Qui fecit luminaria magna: quoniam in æternum misericordia eius. Solem in potestatem diei: quoniam in æternum misericordia eius. Lunam, et stellas in potestatem noctis: quoniam in æternum misericordia eius. 10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum: quoniam in æternum misericordia eius. 11 Qui eduxit Israel de medio eorum: quoniam in æternum misericordia eius. 12 In manu potenti, et brachio excelso: quoniam in æternum misericordia eius. 13 Qui divisit Mare Rubrum in divisiones: quoniam in æternum misericordia eius. 14 Et eduxit Israel per medium eius: quoniam in æternum misericordia eius. 15 Et excussit Pharaonem, et virtutem eius in Mari Rubro: quoniam in æternum misericordia eius. 16 Qui traduxit populum suum per desertum: quoniam in æternum misericordia eius. 17 Qui percussit reges magnos: quoniam in æternum misericordia eius. 18 Et occidit reges fortes: quoniam in æternum misericordia eius. 19 Sehon regem Amorrhæorum: quoniam in æternum misericordia eius. 20 Et Og regem Basan: quoniam in æternum misericordia eius: 21 Et dedit terram eorum hereditatem: quoniam in æternum misericordia eius. 22 Hereditatem Israel servo suo: quoniam in æternum misericordia eius. 23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in æternum misericordia eius. 24 Et redemit nos ab inimicis nostris: quoniam in æternum misericordia eius. 25 Qui dat escam omni carni: quoniam in æternum misericordia eius. 26 Confitemini Deo cæli: quoniam in æternum misericordia eius. 27 Confitemini Domino dominorum: quoniam in æternum misericordia eius.
Copyright information for VulgCC