Psalms 136

Psalmus David, Ieremiæ. Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus: cum recordaremur Sion: In salicibus in medio eius, suspendimus organa nostra. Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum: Et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si oblitus fuero tui Ierusalem, oblivioni detur dextera mea. Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui: Si non proposuero Ierusalem, in principio lætitiæ meæ. Memor esto Domine filiorum Edom, in die Ierusalem: Qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Filia Babylonis misera: beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Copyright information for VulgCC