Psalms 137

Ipsi David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. Super misericordia tua, et veritate tua: quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. In quacumque die invocavero te, exaudi me: multiplicabis in anima mea virtutem. Confiteantur tibi Domine omnes reges terræ: quia audierunt omnia verba oris tui: Et cantent in viis Domini: quoniam magna est gloria Domini. Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit: et alta a longe cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me: et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Dominus retribuet pro me: Domine misericordia tua in sæculum: opera manuum tuarum ne despicias.
Copyright information for VulgCC