Psalms 14

Psalmus David. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam: Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua: Nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum glorificat: Qui iurat proximo suo, et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Copyright information for VulgCC